monumenta.ch > Beda Venerabilis > bavPal.lat.1449.212 > sectio 1 > csg248.157 > 53 > sectio 11 > sectio 50 > sectio 13 > sectio 2 > salCod.Sal.X,16.230 > sectio 67 > Hugo de Folieto, De claustro animae, 1, 15 > sectio 5 > bnf12957.84 > bavPal.lat.1448.200 > bnf7296.65 > sectio 90 > bnf6795.61 > bsbClm6224.210 > salCod.Sal.X,16.236 > habCod.Guelf.79Weiss..97 > sectio 118

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 10, 118
{LIX} Minor nobilitas, quia non ex longinquo venit, sed expressior loquacitas certo generi picarum est. adamant verba quae loquantur nec discunt, sed diligunt meditantesque intra semet curam atque cogitationem, intentionem non occultant. constat emori victas difficultate verbi ac, nisi subinde eadem audiant, memoria falli quaerentesque mirum in modum hilarari, si interim audierint id verbum. nec vulgaris his forma, quamvis non spectanda: satis illis decoris in specie sermonis humani est.